Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/12

Haec pagina emendata est

PRAEFATIO

Quod vero iussus sum iuvenum studiosorum causa orthographiam exaequare, placuit per omnes fabulas orthographiam eam, quam ex optimo testimonio codicum in posterioribus fabulis expiscari possumus, etiam per ceteras fabulas continuare. Ea enim ratio in huiusmodi editione fortasse melior est quam per octo priores exaequatam in scriptorio[1] nescioquo medii aevi sequi. Itaque scripsi semper caussa, quoi, opsccro, optineo, maxumus, optumus (sed minimus), similia; sicubi autem varietas orthographiae apparuit, ut in aio et aiio, quoius (genetivo casu) et quoiius, aut codicum scripturam secutus sum (aio Capt. 710, aiio Cas. 71) aut arripui occasionem lectoribus consulendi et varietate orthographica prosodicam varietatem designavi. Scito igitur scriptura usitata quoius usitatam genetivi prosodiam[2] exprimi, scriptura quoiius trochaicam; porro immutatum ‘mutatum’ significare, inmutatum ‘non mutatum.’ Formas tamen aut nimis incognitas (v. g. quomqueneiscam pro conquiniscam Cist. 657) aut ambiguas (v. g. quom praepositionem, quit et nequit pro quid et nequid, perierat pro pei(i)erat, ei pro i longa in ei imperativo, aureis acc. plur., deicere) malui aut tacitus abicere aut, siquae dignae quae memorarentur videbantur, e textu in adnotationem relegare; nam in huiusmodi editione plus valere visum est lectorum commodum quam severa aut constantia[3] aut traditae scripturae conservatio. Verborum etiam divisionem ad metri explicationem conformavi, ut sī quidem[4] et sĭquidem, tū quidem et tŭquidem,

vi

  1. Cf. ad Asin. 589, 593. Vestigia antiquitatis raro in hac parte nisi per inscitiam servata, ut illud quo iusserat (Capt. 887) pro quoius erat, cum corrector ille (B3) antiquae orthographiae incuriosus esset.
  2. Seu monosyllabicam ‘quoius’ seu bibrevem ‘quŏyŭs.’ Nam ‘grammatici certant et adhuc sub iudice lis est.’
  3. Vaco semper scripsi, sed in Cas. 527 non potui non scribere vocent: Fac habeant linguam tuae aedes. Quid ita? Quom ueniam, uocent.
  4. Disiunctam scripturam, utpote magis usitatam, servavi sicubi dubitatio extare videbatur.