Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/118

Haec pagina nondum emendata est


V. ii T. MACCI PLAVTI

Cliniam, Chremem, Cratinum, Diniam, Demosthenem : is apud scortum corruptelae est liberis, lustris studet. Pa. quin tu illum iubes ancillas rapere sublimem domum? Art. tace modo. ne illum mecastor miserum habebo.

Pa. ego istiic scio, 20 ita fore illi dum quidem cum illo nupta eris. Art. ego 870

censeo. eum etiam hominem (aut) in senatu dare operam aut

cluentibus, ibi labore delassatum noctem totam stertere ! ille operi foris faciendo lassus noctu (ad me) aduenit ; fundum alienum arat, incultum familiarem deserit. 25 is etiam corruptus porro suom corrumpit filium. 875

Pa. sequere hac me modo, iam faxo ipsum hominem manu-

festo opprimas. Art. nihil ecastor est quod facere mauelim. Pa. mane-

dum. Art. quid est ? Pa. possis, si forte accubantem tuom uirum conspexeris cum corona amplexum amicam, si uideas, cognoscere ? 30 Art. possum ecastor. Pa. em tibi hominem. Art. perii. 880

Pa. paullisper mane. aucupemus ex insidiis clanculum quam rem gerant. Arg. quid modi, pater, amplexando facies? De. fateor,

gnate mi — Arg. quid fatere? De. me ex amore huiius corruptum

oppido. Pa. audin quid ait ? Art. audio. De. egon ut non domo

uxori meae 35 surrupiam in deliciis pallam quam habet atque ad te deferam, 885 non edepol conduci possum uita uxoris annua.

867 est Scaliger : et cod., item codd. Nonii 333 869 mec.

•Seyffert: ecastor cod. 870 post censeo non distinguunt alii 871

sum etiam (rata) hom. (?) Leo yix etiam aut add. Came-

rarius 873 ad me add. Fleckeisen (seq. adue-) 882 amplexando

Acidalius : amplexandi cod. 883 huius (esse) Fleckeisen 885

fort. quam h., ad (del. atque) (Journ. Phil. 26, 296)

�� �