V. i T. MACCI PLAVTI
ACTVS V V. i Argyrippvs Demaenetvs
Arg. Age decumbamus sis, pater. De. ut iusseris, mi gnate, ita fiet. Arg. pueri, mensam adponite. De. numquidnam tibi molestumst, gnate mi, si haec nunc 830
mecum accubat ? Arg. pietas, pater, oculis dolorem prohibet. quamquam
ego istanc amo, 5 possum equidem inducere animum ne aegre patiar quia
tecum accubat. De. decet uerecundum esse adulescentem, Argyrippe.
Arg. edepol, pater, merito tuo facere possum. De. age ergo, hoc agitemus
conuiuium uino ut sermone suaui. nolo ego metui, amari mauolo, 835 mi gnate, me aps te. Arg. pol ego utrumque facio, ut
aequom est filium. 10 De. credam istuc, si esse te hilarum uidero. Arg. an tu
[ess'] me tristem putas ? De. putem ego, quem uideam aeque esse maestum ut quasi
dies si dicta sit ? Arg. ne dixis istuc. De. ne sic fueris : ilico ego non dixero. 8 ^9 Arg. em aspecta : rideo. De. utinam male qui mihi
uolunt sic rideant. Arg. scio equidem quam ob rem me, pater, tu tristem
credas nunc tibi : 15 quia istaec est tecum. atque ego quidem hercle ut uerum
tibi dicam, pater, ea res me male habet ; at non eo quia tibi non cupiam quae
uelis ;
828,829 alteri recensioni tribuit Weise 828 uti (?) Leo 835 ut] et Pius 837 me Bothe : esse me cod. (iv. 3) 838 ut del.
Larnbinus 844 me om. Camerarius,metroconsulens ac cod.
(at J) quia Acidalius : quin cod.
�� �