ASINARIA IV. i
805 tuo' seruos seruet Venerine eas det an uiro. 60
si forte pure uelle habere dixerit, tot noctes reddat spurcas quot pure habuerit.' haec sunt non nugae, non enim mortualia. Di. placent profecto leges. sequere intro. — Pa. sequor. —
DlABOLVS PARASITVS U
810 Di. Sequere hac. egone haec patiar aut taceam ? emori
me malim quam haec non eiius uxori indicem.
ain tu ? apud amicam munus adulescentuli
fungare, uxori excuses te et dicas senem ?
praeripias scortum amanti atque argentum obicias 5
815 lenae? suppiles clam domi uxorem tuam ?
suspendam potius me quam tacita haec tu auferas.
iam quidem hercle ad illam hinc ibo, quam tu propediem,
nisi quidem illa ante occupassit te, ecfliges scio,
luxuriae sumptus suppeditare ut possies. 10
820 Pa. ego sic faciundum censeo : me honestiust
quam te palam hanc rem facere, ne illa existumet
amoris caussa percitum id fecisse te
magi' quam sua caussa. Di. at pol qui dixti rectkis.
tu ergo fac ut illi turbas, litis concias, 15
825 cum suo sibi gnato unam ad amicam de die
potare, illam expilare. Pa. iam (iam). ne mone.
ego istuc curabo. — Di. at ego te opperiar domi. —
807 pure Scaliqer: puras cod. (pro purae?), item codd. Nonii 394 (1.9) 810 eg6ne h. (ut) p. Fleckeisen 815 suppelles cod. (pro
suppeiles) 8r6 suspendam Bothe : suppendas cod. t. haec tu
Weise: t. tu haec cod. : tu haec t. Kaempf 818 occupas site cod.
826 iam iam ne mone scripsi (Journ. Phil. 26, 293) : iam emone cod. exp. narra. Pa. ne mone Leo
�� �