IV. i T. MACCI PLAVTI
quom surgat: neque (quom) in lectum inscendat proxumum,
neque quom descendat inde, det quoiquam manum :
spectandum ne quoii anulum det neque roget.
talos ne quoiiquam homini admoueat nisi tibi. 35 cum iaciat, ' te ' ne dicat : nomen nominet. 780
deam inuocet sibi quam lubebit propitiam,
deum nullum ; si magi' religiosa fuerit,
tibi dicat : tu pro illa ores ut sit propitius.
neque illa ulli homini nutet, nictet, adnuat. 40 postid lucerna si exstincta est, ne quid sui 785
membri commoueat quicquam in tenebris.' Di. optumest.
ita scilicet facturam. uerum in cubiculo —
deme istuc — equidem illam moueri gestio.
nolo illam habere caussam et uotitam dicere. 45 Pa. scio, captiones metuis. Di. uerum. Pa. ergo ut iubes 79°
tollam. Di. quid ni ? Pa. audi relicua. Di. loquere, audio.
Pa. ' neque ullum uerbum faciat perplexabile,
neque ulla lingua sciat loqui nisi Attica.
fort' si tussire occepsit., ne sic tussiat 50 ut quoiquam linguam in tussiendo proserat. 795
quod illa autem simulet quasi grauedo profluat,
hoc ne sic faciat : tu labellum apstergeas
potius quam quoiquam sauium faciat palam.
nec mater lena ad uinum accedat interim, 55 nec ulli uerbo male dicat. si dixerit, 800
haec multa ei esto, uino uiginti dies
ut careat.' Di. pulchre scripsti. scitum syngraphum !
Pa. ' tum si coronas, serta, unguenta iusserit
ancillam ferre Veneri | aut Cupidini,
776 quom add. Mucller 777 vel ind' d. quoiiquam 780 iaceat
cod. 785 si luc. cod. (sed luc. vix ferendum) post (ita B) si
1. e. sit Merula, Thulin de coniwidivo p. 97 erit Ussing 789
N illam habere codd. Nonii 45 : habere illam cod. 792 perplexibile
cod. : perpexabile Nonius 151 -794 fors Retz 802 scripsti
Pius : scriptis cod (v, p. 78) 804 uel Reis : (ab se) aut Muellet
(Rhein. Mus. 54, 383)
�� �