Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/112

Haec pagina nondum emendata est


III. iii T. MACCI PLAVTI

Li. sati' iam delusum censeo. nunc rem ut est eloquamur. animum, Argyrippe, aduorte sis. pater nos ferre hoc iussit argentum ad te. Arg. ut temperi opportuneque attulistis ! Li. hic inerunt uiginti minae bonae, mala opera partae ; 145 has tibi nos pactis legibus dare iussit. Arg. quid id est, 735

quaeso ? Li. noctem huius et cenam sibi ut dares. Arg. iube

aduenire, quaeso : meritissumo eiius quae uolet faciemus, qui hosce amores nostros dispulsos compulit. Le. (patierin, Argyrippe,) patrem hanc amplexari tuom? Arg. haec faciet facile ut

patiar. 150 Leonida, curre opsecro, patrem huc orato ut ueniat. 74°

Le. iam dudum est intus. Arg. hac quidem non uenit.

Le. angiporto illac per hortum circum iit clam, ne quis se uideret huc ire familiarium : ne uxor resciscat metuit. de argento si mater tua sciat ut sit factum — Arg. heia, 155 bene dicite. Li. ite intro cito. Arg. ualete. — Le. et uos 745

amate. — ■

��ACTVS IV

IV. i Diabolvs Parasitvs

Di. Agedum istum ostende quem conscripsti syngraphum inter me et amicam et lenam. leges pellege. nam tu poeta es prosus ad eam rem unicus.

733 velted tempore cod. (i. 7) 736 ut sibi Fleckeisen 738

discipulos corr. dispulsos cod. pat. Arg. snpplevit Angelins: vix

- Leonida. Le. patierin (iii. 2) 739 patrem . . . tuom om. cod., sed

versus totus infra post v. 760 apparetjW. 6) 740 c. o. L. Mueller,

cui Leonida displicet 742 zWcircuit uiderit cod. 746

conscripsisti cod., ilem codd. Nonii 225, Prisciani 1, 50 (v, p. 78)

�� �