Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/108

Haec pagina nondum emendata est

III. iii T. MACCI PLAVTI

50 eadem istac opera suauiust complexos fabulari. 640

Li. non omnia eadem aeque omnibus, ere, suauia esse scito :

uobis est suaue amantibus complexos fabulari,

ego complexum huius nil moror, meum autem hic aspernatur.

proinde istuc facias ipse quod faciamus nobis suades. 55 Arg. ego uero, et quidem edepol lubens. interea, si uidetur, 645

concedite istuc. Le. uin erum deludi ? Li. dignust sane.

Le. uin faciam ut me Philaenium praesente hoc amplexetur ?

Li. cupio hercle. Le. sequere hac. Arg. ecquid est

salutis ? sati' locuti.

Le. auscultate atque operam date et mea dicta deuorate. 60 primum omnium seruos tuos nos esse non negamus ; 650

sed tibi si uiginti minae argenti proferentur,

quo nos uocabis nomine ? Arg. libertos. Le. non patronos?

Arg. id potius. Le. uiginti minae hic insunt in crumina,

has ego, si uis, tibi dabo. Arg. di te seruassint semper, 65 custos erilis, decu' popli, thensaurus copiarum, 655

salus interior corporis amorisque imperator.

hic pone, hic istam colloca cruminam in collo plane.

Le. nolo ego te, qui erus sis, mihi onus istuc sustinere.

Arg. quin tu labore liberas te atque istam imponis in me ? 70 Le. ego baiiolabo, tii, ut decet dominum, ante me ito inanis. 660

Arg. quid nunc? Le. quid est? Arg. quin tradis huc

cruminam pressatum umerum ?

Le. hanc, quoi daturu's hanc, iube petere atque orare mecum.

nam istuc procliue est quo iubes me plane collocare.

Ph. da, meus ocellus, mea rosa, mi anime, mea uoluptas, 75 Leonida, argentum mihi, ne nos diiunge amantis. 665

Le. dic me igitur tuom passerculum, gallinam, coturnicem,

641 aeque Angeiius : atque cod. 643 vei eg6 c. huiius hic

Pyiades : haec cod. 644 istud cod. 647 te Loman 654

(nunc) tibi Fleckeisen, nam iambus tibi ante iambum dabo dispiicet s 656 interior Bothe : interioris cod. corporisl hominis B (v, p. 81)

661 umerum Bentley : erum corf. - 663 quo Ussing : quod cod.

664 meus animus Pylades 665 deiunge cod. (v. 12, p. 74) 666

me igitur Bothe : igitur me cod.

�� �