Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/105

Haec pagina nondum emendata est

ASINARIA III. ii

Li. iam omitte istaec, hoc quod rogo responde. Le. rogita

quod uis. Li. argenti uiginti minas habesne ? Le. hariolare. 580 edepol senem Demaenetum lepidum fuisse nobis :

ut adsimulabat Sauream med esse quam facete ! 35

nimis aegre risum contini, ubi hospitem inclamauit, quod se(se) apsente mihi fidem habere noluisset. ut memoriter me Sauream uocabat atriensem ! 585 Li. manedum. Le. quid est? Li. Philaenium estne haec

quae intus exit atque una Argyrippus ? Le. opprime os, is est. subauscultemus. 40 Li. lacrumantem lacinia tenet lacrumans. quidnam esse

dicam ? taciti auscultemus. Le. attatae, modo hercle in mentem

uenit, nimi' uellem habere perticam. Li. quoi rei ? Le. qui

uerberarem 590 asinos, si forte occeperint clamare hinc ex crumina.

A r o y r 1 p p v s Philaenivm L i b a. n v s iii

L E O N I D A

Arg. Qur me retentas ? Ph. quia tui amans abeuntis egeo. Arg. uale, (uale). Ph. aliquanto amplius ualerem, si hic

maneres. Arg. salue. Ph. saluere me iubes, quoi tu abiens offers

morbum ? Arg. mater supremam mihi tua dixit, domum ire iussit.

578 istaec Schmidt (cf. ad Amph. 589 | : ista atque cod. quiduis D 579 post har. alii non distingatiiit 581 quem cod. 582 continui

cod. (cf. Harv. Stud. 9, 127) 585-6 exit Atque arg. una cod. :

corr. Bothe 588 tacite cod. : corr. Abraham Stnd. Pl. 182 589

cui cui

quoi cod. (v, p. 80) 592 uale addidi 593 quoi cod. (uude quoi

B l , cui B 2 D, quoi cui E) (v, p. 80) affers Ital. 594 suppre-

mum cod. : corr. Turnebus tua mihi Loman

�� �