Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/103

Haec pagina nondum emendata est

ASINARIA III. i

compellare aut contrectare, conloquiue aut contui ? 20

quid dedit ? quid iussit ad nos deportari ? an tu tibi 525 uerba blanda esse aurum rere, dicta docta pro datis ?

ultro amas, ultro expetessis, ultro ad te accersi iubes.

illos qui dant eos derides ; qui deludunt deperis.

an te id exspectare oportet, si quis promittat tibi 25

te facturum diuitem, si moriatur mater sua ? 530 ecastor [nobis] periclum magnum et familiae portenditur,

dum eius exspectamus mortem, ne nos moriamur fame.

nunc adeo nisi mi huc argenti adfert uiginti minas,

ne ille ecastor hinc trudetur largus lacrumarum foras. 30

hic dies summust (quo est) apud me inopiae excusatio. 535 Ph. patiar, si cibo carere me iubes, mater mea.

Cl. non uoto ted amare qui dant quoia amentur gratia.

Ph. quid si hic animus occupatust, mater, quid faciam ?

mone. Cl. em,

meum caput contemples, si quidem ex re consultas tua. 35

540 P H - etiam opilio qui pascit, mater, alienas ouis,

aliquam habet peculiarem qui spem soletur suam.

sine me amare unum Argyrippum animi caussa, quem uolo.

Cl. intro abi, nam te quidem edepol nihil est inpudentius.

Ph. audientem dicto, mater, produxisti filiam. 40

��Libanvs Leonida ii

545 Li. Perfidiae laudes gratiasque habemus merito magnas, quom nostris sycophantiis, dolis astutiisque, scapularum confidentia, uirtute ulnorum freti, — qui aduorsum stimulos, lamminas crucesque compedesque,

524 dep. ius. ad nos cod. : traieci, rhythmo cousnlens tu del. Reiz 527 /ort. illi deperis Camerarius : dei'eris cod. (D pro P) 529

moriatur Pylades : moritur cod. sua Ital. : tua cod. 530 nobis

del. Bolhe 534 quo est add. C) Leo 536 quoia Bergk : qua cod. ('• 7) 547 ulnorum (-narum, -morurp) codd. Nonii 262 : ulmorum

cod. freci cod. (corr. P E ) uirtutem ulmorum fregi Leo

�� �