Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/102

Haec pagina nondum emendata est


III. i T. MACCI PLAVTI

��ACTVS III

III. i Cleareta Philaenivm

Cl. Nequeon ego ted interdictis facere mansuetem meis ? an ita tu es animata ut qui expers matris imperio sies ? 505

Ph. ubi piem Pietatem, si istoc more moratam tibi postulem placere, mater, mihi quo pacto praecipis ? 5 Cl. an decorum est aduorsari meis te praeceptis? Ph.

quid est ? Cl. hoccine est pietatem colere, matris imperium minuere? Ph. neque quae recte faciunt culpo neque quae delin- 510

quont amo. Cl. sati' dicacula es amatrix. Ph. mater, is quaestus

mihi est : lingua poscit, corpus quaerit ; animus orat, res monet. 10 Cl. ego te uolui castigare, tu mihi accusatrix ades.

Ph. neque edepol te accuso neque id me facere fas

existumo. uerum ego meas queror fortunas, quom illo quem amo pro- 515

hibeor. Cl. ecqua pars orationis de die dabitur mihi ? Ph. et meam partem loquendi et tuam trado tibi ; 15 ad loquendum atque ad tacendum tute habeas portisculum. quin pol si reposiui remum, sola ego in casteria ubi quiesco, omnis familiae caussa consistit tibi. 520

Cl. quid ais tu, quam ego unam uidi mulierem audacis-

sumam ? quotiens te uotui Argyrippum filium Demaeneti

504 mansuetam cod. (cf.ad 145) 505 matris expers cod. : corr.

'- Camerariits imperio Luchs : imperii cod. (i. 9) : -riis Brandt s. m. e. imperi Schocll 509 ante ^o&^contoc. Fleckeisen colore cod.

(-ere P E ) 516 ecqua Brix : egoua cod. (G pro C, O pro Q) 518 habes codd. Nonii 151, Tsidori Etymol. 19, 2, 13 520 cibi codd.

Nonii 85

�� �