Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/100

Haec pagina nondum emendata est


II. iv T. MACCI PLAVTI

suasisse sibi ne crederes. da, quaeso, ac ne formida : saluom hercle erit. Me. credam fore, dum quidem ipse in

manu habebo. peregrinus ego sum, Sauream non noui. Li. at nosce sane. Me. sit, non sit, non edepol scio. si is est, eum esse oportet. 465 60 ego certe me incerto scio hoc daturum nemini homini. Le. hercle istum di omnes perduint. uerbo caue suppli-

cassis. ferox est uiginti minas meas tractare sese. nemo accipit, aufer te domum, apscede hinc, molestus

ne sis. Me. nimis iracunde. non decet superbum esse hominem 470

seruom. 65 Le. malo hercle iam magno tuo, ni isti nec recte dicis. Li.' inpure, nihili. non uides irasci ? Le. perge porro. Li. flagitium hominis. da, opsecro, argentum huic, ne male

loquatur. Me. malum hercle uobis quaeritis. Le. crura hercle diffrin-

gentur, ni istum inpudicum percies. Li. perii hercle. age, inpudice, 475 70 sceleste, non audes mihi scelesto subuenire ?

Le. pergin precari pessumo ? Me. quae res ? tun libero

homini male seruos loquere? Le. uapula. Me. id quidem tibi

hercle fiet ut uapules, Demaenetum simul ac conspexero hodie. in ius uoco te. Le. non eo. Me. non is? memento. 480

Le. memini. 75 Me. dabitur pol supplicium mihi de tergo uostro. Le.

uae te !

462 &c]fort. ah (cf. Sjbgren de Part. Copul. p. 97) 463 ipsus

Niemoeller 469 accepit cod. (v. 9. 5) te aufer Euger, metro

consulens 471 vel istic 475 age in pudice in fine versus

antecedentis (ii. 5) 477 homine cod. 478 malo cod. (i. 10) flet cod. {corr. D' 2 ) (1 pro i) 480-483 secl. Ussing 480 iis cod.

(pro eis, antiqua forma ?)

�� �