Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/10

Haec pagina emendata est


bonianum Vaticanum misc. Lat. 687, saec. xii , qui continet Capt. 400-555);

PBD, unde derivati sunt et liber modo memoratus (PE) et prima pars duorum maioris momenti codicum, D (cod. Vaticani 3870, saec. xi-xii, qui continet Amph., Asin., Aul, Capt. 1-503 cum duodecim fabulis posterioribus), B (cod. Palatini 16 12, saec. x^-xi', qui continet octo fabulas priores cum duodecim posterioribus). Per ceteras autem fabulas, duodecim posteriores quas vocant, denotavi siglis :

PCD, librum unde descripti sunt C (cod. Palatinus Heidelbergensis 1613, saec. xi-xii, qui[1] continet omnes duodecim fabulas) et codicis D pars altera ;

PBC, librum unde descripti sunt et liber modo memoratus (PCD) et codicis B pars altera. Cum autem siglo P soleant viri docti eas lectiones denotare quae, collatis inter se perpensisque singulis codicibus, verissimum recensionis Palatinae exemplum praebere iudicantur, mihi quoque religio fuit eo siglo non aliter uti. Itaque plerumque nil nisi siglum ‘P’ (aut, si A deest, ‘cod.’) appositum reperies, cum id egerim ut nil nisi optimum testimonium recensionis Palatinae (P) contra testimonium Ambrosiani palimpsesti (A) opponerem: Nequis tamen mihi id obiciat quod contra verum librum (A) imaginem quandam libri opposuerim. Nam per plerasque fabulas credo siglo P verum librum indicari, illud Teutonicum ex codice (P^) perantiquo (saec. iii-v fortasse) et scriptura quam vocant rustica capitali confecto descriptum (saec. viii-x) archetypum[2] ex quo omnes supra memorati codices emanaverunt ; per eas tamen

iv

  1. Nuper phototypice expressus Leidae
  2. Librum eum cuius auxilio lectiones codicis B correctae sunt (B3) quoties ab eo discrepavemnt et codicis PBD parentem fuisse suspicor et priorem codicis PBC partem ; arcbetypum igitur illud Teutonicum nihil aliud fuisse quam ipsum hoc volumen cuius pars prior esset fons correctionum (B3) et cuius pars altera esset codex PBC.