LIBER I. CAP. XXXII. 99
lerant animos : et, quum incursionem in agrum romanum fecissent, repetentibus res Romanis superbe responsum reddunt; desidem romanum regem inter sacella et aras acturum esse regnum rati. Medium erat in Anco ingenium, et Numae, et Romuli memor; et praeterquam quod avi regno magis necessariam fuisse pacem credebat, cum in novo, tum feroci populo; etiam, quod illi contigisset otium, sine injuria id se haud facile habiturum; tentari patientiam, et tentatam contemni; temporaque esse Tullo regi aptiora, quam Numae. Ut tamen, quoniam Numa in pace religiones instituisset, a se bellicae caeremoniae proderentur; nec gererentur solum, sed etiam indicerentur bella aliquo ritu; jus ab antiqua gente Aequicolis, quod nunc fetiales habent, descripsit, quo res repetuntur. Legatus, ubi ad fines eorum venit, unde res repetuntur, capite velato filo (lanae velamen est); Audi, Jupiter,