Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/98

Haec pagina emendata est

98 T. LIVII

conflagrasse. Tullus magna gloria belli regnavit annos duos et triginta.

XXXII. Mortuo Tullo, res, ut institutum jam inde ab initio erat, ad Patres redierat : hique interregem nominaverant; quo comitia habente, Ancum Marcium regem populus creavit : Patres fuere auctores. Numae Pompilii regis nepos, filia ortus, Ancus Marcius erat : qui, ut regnare coepit, et avitae gloriae memor, et quia proximum regnum, caetera egregium, ab una parte haud satis prosperum fuerat, aut neglectis religionibus, aut prave cultis, longe antiquissimum ratus, sacra publica, ut ab Numa instituta erant, facere, omnia ea ex commentariis regis pontificem in album relata, proponere in publico jubet. Inde et civibus otii cupidis, et finitimis civitatibus facta spes, in avi mores atque instituta regem abiturum : igitur Latini, cum quibus, Tullo regnante, ictum foedus erat, sustu-