LIBER I. CAP. XXXI. 97
ciaretur, feriae per novem dies agerentur. Haud ita multo post pestilentia laboratum est : unde quum pigritia militandi oriretur; nulla tamen ab armis quies dabatur ab bellicoso rege, salubriora etiam credente militiae, quam domi, juvenum corpora esse; donec ipse quoque longinquo morbo est implicitus. Tunc adeo fracti simul cum corpore sunt spiritus illi feroces, ut, qui nihil ante ratus esset minus regium, quam sacris dedere animum, repente omnibus magnis parvisque superstitionibus obnoxius degeret, religionibusque etiam populum impleret. Vulgo jam homines, eum statum rerum, qui sub Numa rege fuerat, requirentes, unam opem aegris corporibus relictam, si pax veniaque ab diis impetrata esset, credebant. Ipsum regem tradunt, volventem commentarios Numae, quum ibi quaedam occulta solennia sacrificia Jovi Elicio facta invenisset, operatum his sacris se abdidisse : sed non rite initum aut curatum id sacrum esse; nec solum nullam ei oblatam caelestium speciem, sed ira Jovis sollicitati prava religione, fulmine ictum cum domo