Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/93

Haec pagina emendata est

LIBER I. CAP. XXX. XXXI. 93

residuas bellorum iras maxime sollicitatis ad defectionem animis, voluntarios traxere : et apud vagos quosdam ex inopi plebe etiam merces valuit. Publico auxilio nullo adjuti sunt; valuitque apud Veientes, nam de caeteris minus mirum est, pacta cum Romulo induciarum fides. Quum bellum utrimque summa ope pararent, vertique in eo res videretur, utri prius arma inferrent, occupat Tullus in agrum sabinum transire. Pugna atrox ad silvam Malitiosam fuit: ubi et peditum quidem robore, caeterum equitatu aucto nuper, plurimum romana acies valuit. Ab equitibus repente invectis turbati ordines sunt Sabinorum : nec pugna deinde illis constare, nec fuga explicari sine magna caede potuit.

XXXI. Devictis Sabinis, quum in magna gloria magnisque opibus regnum Tulli ac tota res romana esset, nuntiatum regi Patribusque est, in monte Albano