Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/91

Haec pagina emendata est

LIBER I. CAP. XXIX. XXX. 91

bantur; mulierum praecipue, quum obsessa ab armatis templa augusta praeterirent, ac velut captos relinquerent deos. Egressis urbem Albanis, Romanus passim publica privataque omnia tecta adaequat solo, unaque hora quadringentorum annorum opus, quibus Alba steterat, excidio ac ruinis dedit. Templis tamen deum, ita enim edictum ab rege fuerat, temperatum est.

XXX. Roma interim crescit Albae ruinis : duplicatur civium numerus : Coelius additur Urbi mons; et, quo frequentius habitaretur, eam sedem Tullus regiae capit, ibique habitavit. Principes Albanorum in Patres, ut ea quoque pars reipublicae cresceret, legit Tullios, Servilios, Quinctios, Geganios, Curiatios, Cloelios : templumque ordini ab se aucto curiam fecit, quae Hostilia usque ad patrum nostrorum aetatem appellata est; et, ut omnium ordinum viribus aliquid ex novo populo adjiceretur, equitum decem turmas ex Albanis legit. Legiones et veteres eodem supplemento explevit, et novas scripsit. Hac fiducia virium Tullus