Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/87

Haec pagina emendata est

LIBER I. CAP. XXVIII. 87

XXVIII. Tum albanus exercitus, spectator certaminis, deductus in campos. Mettus Tullo devictos hostes gratulatur, contra Tullus Mettum benigne alloquitur. Quod bene vertat, castra Albanos romanis castris jungere jubet : sacrificium lustrale in diem posterum parat. Ubi illuxit, paratis omnibus, ut assolet, vocari ad concionem utrumque exercitum jubet. Praecones, ab extremo orsi, primos excivere Albanos. Hi, novitate etiam rei moti, ut regem romanum concionantem audirent, proximi constitere. Ex composito armata circumdatur romana legio. Centurionibus datum negotium erat, ut sine mora imperia exsequerentur. Tum ita Tullus infit : Romani, si unquam ante alias ullo in bello fuit, quod primum diis immortalibus gratias ageretis, deinde vestrae ipsorum virtuti, hesternum id proelium fuit. Dimicatum est enim non magis cum hostibus, quam, quae dimicatio