Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/83

Haec pagina emendata est

LIBER I. CAP. XXVI. 83

nassent, tum alter ex his, P. Horati; tibi perduellionem judico, inquit; I, lictor, colliga manus. Accesserat lictor, injiciebatque laqueum. Tum Horatius, auctore Tullo, clemente legis interprete, Provoco, inquit. Ita de provocatione certatum ad populum est. Moti homines sunt in eo judicio, maxime P. Horatio patre proclamante, se filiam jure caesam judicare : ni ita esset, patrio jure in filium animadversurum fuisse. Orabat deinde, ne se, quem paulo ante cum egregia stirpe conspexissent, orbum liberis facerent. Inter haec senex, juvenem amplexus, spolia Curiatiorum fixa eo loco, qui nunc Pila Horatia appellatur, ostentans, Hunccine, aiebat, quem modo decoratum ovantemque victoria incedentem vidistis, Quirites, eum sub furca vinctum inter verbera et cruciatus videre potestis? quod vix Albanorum oculi tam deforme spectaculum ferre possent. I, lictor, colliga manus, quae paulo ante armatae imperium populo romano pepererunt;