Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/80

Haec pagina emendata est

80 T. LIVII

Ad sepulturam inde suorum nequaquam paribus animis vertuntur; quippe imperio alteri aucti, alteri ditionis alienae facti. Sepulcra exstant, quo quisque loco cecidit. Duo romana uno loco propius Albam, tria albana Romam versus; sed distantia locis, et ut pugnatum est.

XXVI. Priusquam inde digrederentur, roganti Metto, ex foedere icto quid imperaret, imperat Tullus, uti juventutem in armis habeat : usurum se eorum opera, si bellum cum Veientibus foret. Ita exercitus inde domos abducti. Princeps Horatius ibat, trigemina spolia prae se gerens; cui soror virgo, quae desponsa uni ex Curiatiis fuerat, obvia ante portam Capenam fuit : cognitoque super humeros fratris paludamento sponsi quod ipsa confecerat, solvit crines, et flebiliter nomine sponsum mortuum appellat. Movet feroci juveni animum comploratìo sororis in victoria sua tantoque gaudio publico. Stricto itaque gladio, simul verbis increpans, transfigit puellam. Abi hinc cum immaturo