72 T. LIVII
men, ab ipso capite orsum, in omne nomen albanum expetiturum poenas ob bellum impium dictitans, nocte, praeteritis hostium castris, infesto exercitu in agrum albanum pergit. Ea res ab stativis excivit Mettum : ducit, quam proxime ad hostem potest; inde legatum praemissum nuntiare Tullo jubet, priusquam dimicent, opus esse colloquio: si secum congressus sit, satis scire, ea se allaturum, quae nihilo minus ad rem romanam, quam ad Albanam, pertineant. Haud aspernatus Tullus, tametsi vana afferebantur, in aciem educit. Exeunt contra et Albani. Postquam instructi utrimque stabant, cum paucis procerum in medium duces procedunt. Ibi infit Albanus : Injurias et non redditas res ex foedere, quae repetitae sint, et ego regem nostrum Cluilium, causam hujusce esse belli, audisse videor : nec te dubito, Tulle, eadem prae te ferre. Sed, si vera potius, quam dictu speciosa, dicenda sunt, cupido imperii duos cognatos vicinosgue populos ad arma stimulat: neque, recte, an perperam, inter-