Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/59

Haec pagina emendata est

LIBER I. CAP. XVIII. 59

amplius post annos, in ultima Italiae ora, circa Metapontum, Heracleamque et Crotona, juvenum aemulantium studia coetus habuisse constat. Ex quibus locis, etsi ejusdem aetatis fuisset, qua fama in Sabinos, aut quo linguae commercio, quemquam ad cupiditatem discendi excivisset? quove praesidio unus per tot gentes, dissonas sermone moribusque, pervenisset? Suopte igitur ingenio temperatum animum virtutibus fuisse opinor magis; instructumque non tam peregrinis artibus, quam disciplina tetrica ac tristi veterum Sabinorum : quo genere nullum quondam incorruptius