Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/54

Haec pagina emendata est

54 T. LIVII

obtinuit. Deinde, a paucis initio facto, Deum Deo natum, regem, parentemque urbis romanae salvere universi Romulum jubent; pacem precibus exposcunt, uti volens propitius suam semper sospitet progeniem. Fuisse credo tum quoque aliquos, qui discerptum regem Patrum manibus taciti arguerent : manavit enim haec quoque, sed perobscura, fama : illam alteram admiratio viri et pavor praesens nobilitavit. Consilio etiam unius hominis addita rei dicitur fides. Namque Proculus Julius, sollicita civitate desiderio regis, et infensa Patribus, gravis, ut traditur, quamvis magnae rei auctor, in concionem prodit. Romulus, inquit, Quirites, parens urbis hujus, prima hodierna luce caelo repente delapsus, se mihi obvium dedit; quum, perfusus horrore venerabundusque, adstitissem, petens precibus, ut contra intueri fas esset; Abi, nuntia,