Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/49

Haec pagina emendata est

LIBER I. CAP. XIV. 49

XIV. Post aliquot annos, propinqui regis Tatii legatos Laurentium pulsant : quumque Laurentes jure gentium agerent, apud Tatium gratia suorum et preces plus poterant. Igitur illorum poenam in se vertit : nam Lavinii, quum ad solenne sacrificium eo venisset, concursu facto, interficitur. Eam rem minus aegre, quam dignum erat, tulisse Romulum ferunt; seu ob infidam societatem regni, seu quia haud injuria caesum credebat. Itaque bello quidem abstinuit : ut tamen expiarentur legatorum injuriae regisque caedes, foedus inter Romam Laviniumque urbes renovatum est. Et cum his quidem insperata pax erat; aliud multo propius, atque in ipsis prope portis, bellum ortum. Fidenates, nimis vicinas prope se convalescere opes rati, priusquam tantum roboris esset,