44 T. LIVII
congesta. Sunt, qui eam ex pacto tradendi, quod in sinistris manibus esset, directo arma petisse dicant : et fraude visam agere, sua ipsam peremptam mercede.
XII. Tenuere tamen arcem Sabini : atque inde postero die, quum romanus exercitus instructus, quod inter Palatinum Capitolinumque collem campi est, complesset, non prius descenderunt in aequum, quam, ira et cupiditate recuperandae arcis stimulante animos, in adversum Romani subiere. Principes utrimque pugnam ciebant; ab Subinis Mettus Curtius, ab Romanis Hostus Hostilius. Hic rem romanam iniquo loco ad prima signa animo atque audacia sustinebat. Ut Hostus cecidit, confestim romana inclinatur acies; fusaque est ad veterem portam Palatii. Romulus, et ipse turba fugientium actus, arma ad coelum tollens, Jupiter, tuis, inquit, jussus avibus hic in Palatio prima Urbi fundamenta jeci : arcem jam, scelere emptam, Sabini habent; inde huc armati, superata media valle, tendunt. At tu, pater