Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/42

Haec pagina emendata est

42 T. LIVII

romana legio ducta palatos in agris oppressit. Fusi igitur primo impetu et clamore hostes : oppidum captum : duplicique victoria ovantem Romulum Hersilia conjux, precibus raptarum fatigata, orat, ut parentibus earum det veniam, et in civitatem accipiat : ita rem coalescere concordia posse; facile impetratum. Inde contra Crustuminos profectus, bellum inferentes. Ibi minus etiam, quod alienis cladibus ceciderant animi, certaminis fuit. Utroque coloniae missae. Plures inventi, qui propter ubertatem terrae in Crustuminum nomina darent : et Romam inde frequenter migratum est, a parentibus maxime ac propinquis raptarum. Novissimum ab Sabinis bellum ortum, multoque id maximum fuit : nihil enim per iram aut cupiditatem actum est : nec ostenderunt bellum prius,