Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/40

Haec pagina emendata est

40 T. LIVII

in his regionibus erat, conveniebant. Caeninenses, Crustuminique, et Antemnates erant, ad quos ejus injuriae pars pertinebat. Lente agere iis Tatius Sabinique visi sunt : ipsi inter se tres populi communiter bellum parant : ne Crustumini quidem atque Antemnates, pro ardore iraque Caeninensium, satis se impigre movent. Ita per se ipsum nomen Caeninum in agrum romanum impetum facit. Sed effuse vastantibus fit obvius cum exercitu Romulus, levique certamine docet, vanam sine viribus iram esse : exercitum fundit fugatque: fusum persequitur: regem in praelio obtruncat et spoliat : duce hostium occiso, urbem primo impetu capit. Inde exercitu victore reducto, ipse cum factis vir magnificus, tum factorum ostentator haud minor, spolia ducis hostium caesi suspensa fabricato ad id apte ferculo gerens, in Capitolium ascendit, ibique ea quum ad quercum pastoribus sacram deposuisset, simul cum dono designavit templo Jovis fines, cognomenque addidit deo : Jupiter Feretri, inquit, haec tibi victor Romulus rex regia arma fero, templumque iis regionibus, quas modo