Haec pagina emendata est
36 T. LIVII
perfugit : idque primum ad coeptam magnitudinem roboris fuit. Quum jam virium haud poeniteret, consilium deinde viribus parat : centum creat senatores, sive quia is numerus satis erat, sive quia soli centum erant, qui creari Patres possent. Patres certe ab honore, patriciique progenies eorum appellati.
IX. Jam res romana adeo erat valida, ut cuilibet finitimarum civitatum bello par esset; sed, penuria mulierum, hominis aetatem duratura magnitudo erat; quippe quibus nec domi spes prolis, nec cum finitimis connubia essent. Tum ex consilio Patrum Ro—