Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/33

Haec pagina emendata est

LIBER I. CAP. VII. VIII. 33

omnibus peregrina suscepit; jam tum immortalitatis virtute partae, ad quam eum sua fata ducebant, fautor.

VIII. Rebus divinis rite perpetratis, vocataque ad concilium multitudine, quae coalescere in populi unius corpus nulla re, praeterquam legibus, poterat, jura dedit : quae ita sancta generi hominum agresti fore ratus, si se ipse venerabilem insignibus imperii fecisset, quum caetero habitu se augustiorem, tum maxime lictoribus duodecim sumptis, fecit. Alii ab numero avium, quae augurio regnum portenderant, eum sequutum numerum putant. Me haud poenitet eorum sententiae esse, quibus et apparitores et hoc genus ab Etruscis finitimis, unde sella curulis, unde toga