30 T. LIVII
quia, si agendo armentum in speluncam compulisset, ipsa vestigia quaerentem dominum co deductura erant, aversos boves, eximium quemque pulchritudine, caudis in speluncam traxit. Hercules, ad primam auroram somno excitus, quum gregem perlustrasset oculis, et partem abesse numero sensisset, pergit ad proximam speluncam, si forte eo vestigia ferrent. Quae ubi omnia foras versa vidit, nec in partem aliam ferre, confusus atque incertus animi, ex loco infesto agere porro armentum occoepit. Inde quum actae boves quaedam ad desiderium, ut fìt, relictarum mugissent, reddita inclusarum ex spelunca boum vox Herculem convertit : quem quum vadentem ad speluncam Cacus vi prohibere conatus esset, ictus clava, fidem pastorum nequidquam invocans, morte occubuit. Evander tum ea, profugus ex Peloponneso, auctoritate