26 T. LIVII
alio itinere jussis certo tempore ad regiam venire pastoribus, ad regem impetum facit; et a domo Numitoris alia comparata manu adjuvat Remus : ita regem obtruncant.
VI. Numitor, inter primum tumultum, hostes invasisse urbem atque adortos regiam dictitans, quum pubem Albanam in arcem praesidio armisque obtinendam avocasset; postquam juvenes, perpetrata caede, pergere ad se gratulantes vidit, extemplo advocato concilio, scelera in se fratris, originem nepotum, ut geniti, ut educati, ut cogniti essent, caedem deinceps tyranni, seque ejus auctorem ostendit. Juvenes, per mediam concionem agmine ingressi, quum avum regem salutassent, sequuta ex omni multitudine consentiens vox ratum nomen imperiumque regi effecit. Ita Numitori Albana permissa re, Romulum Remumque cupido cepit, in iis locis, ubi expositi, ubique educati erant, urbis condendae : et supererat multitudo Albanorum Latinorumque. Ad id pastores quoque accesserant, qui omnes facile spem facerent, parvam Albam, parvum Lavinium prae ea urbe, quae conderetur, fore. Intervenit deinde his