Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/20

Haec pagina emendata est

20 T. LIVII

a patre accepto imperio, regnat. Aventino, fulmine ipse ictus, regnum per manus tradidit : is, sepultus in eo colle, qui nunc est pars romanae urbis, cognomen colli fecit. Proca deinde regnat : is Numitorem atque Amulium procreat. Numitori, qui stirpis maximus erat, regnum vetustum Silviae gentis legat. Plus tamen vis potuit, quam voluntas patris aut verecundia aetatis. Pulso fratre, Amulius regnat : addit; sceleri scelus : stirpem fratris virilem interimit: fratris filiae Rheae Silviae per speciem honoris, quum Vestalem eam legisset, perpetua virginitate spem partus adimit.

IV. Sed debebatur, ut opinor, fatis tantae origo urbis maximique secundum deorum opes imperii principium. Vi compressa Vestalis, quum geminum