Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/17

Haec pagina emendata est

LIBER I. CAP. II. III. 17

aciem copias eduxit. Secundum inde praelium Latinis, Aeneae etiam ultimum operum mortalium fuit. Situs est, quemcumque eum dici jus fasque est, super Numicium flumen. Jovem Indigetem appellant.

III. Nondum maturus imperio Ascanius Aeneae filius erat : tamen id imperium ei ad puberem aetatem incolume mansit. Tantisper tutela muliebri, tanta indoles in Lavinia erat, res latina et regnum avitum paternumque puero stetit. Haud nihil ambigam, quis enim rem tam veterem pro certo affirmet? hiccine