Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/15

Haec pagina emendata est

LIBER I. CAP. I. 15

praeter arma et naves, superesset, quum praedam ex agris agerent, Latinus rex Aboriginesque, qui tum ea tenebant loca, ad arcendam vim advenarum armati ex urbe atque agris concurrunt. Duplex inde fama est : alii praelio victum Latinum pacem cum Aenea, deinde affinitatem junxisse tradunt; alii, quum instructae acies constitissent, priusquam signa canerent, processisse Latinum inter primores, ducemque advenarum evocasse ad colloquium; percunctatum deinde, qui mortales essent, unde, aut quo casu profecti domo, quidve quaerentes in agrum Laurentem exissent : postquam audierit multitudinem Trojanos esse; ducem Aenean, filium Anchisae et Veneris; cremata patria et domo profugos sedem condendaeque urbi locum quaerere : et nobilitatem admiratum gentis virique, et animum vel bello vel paci paratum, dextera data fidem futurae amicitiae sanxisse. Inde foedus ictum inter duces, inter exercitus salutationem factam. Aenean apud Latinum fuisse in hospitio. Ibi Latinum apud Penates deos domesticum publico adjunxìsse foedus, filia Aeneae in matrimonium data. Ea res utique Trojanis spem affirmat tandem stabili certaque sede finiendi erroris. Oppidum condunt; Aeneas ab nomine uxoris Lavinium appellat. Brevi stirps quoque virilis ex novo matrimonio fuit; cui Ascanium parentes dixere nomen.