Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/137

Haec pagina emendata est

LIBER I. CAP. XLVI. 137

que regnum esset, quod scelere partum foret. Hic L. Tarquinius, Prisci Tarquinii regis filius neposne fuerit, parum liquet; pluribus tamen auctoribus filium ediderim : fratrem habuerat Aruntem Tarquinium, mitis ingenii juvenem. His duobus, ut ante dictum est, duae Tulliae, regis filiae, nupserant, et ipsae longe dispares moribus. Forte ita inciderat, ne duo violenta ingenia matrimonio jungerentur, fortuna credo populi romani, quo diuturnius Servii regnum esset, constituique civitatis mores possent. Angebatur ferox Tullia, nihil materiae in viro neque ad cupiditatem, neque ad audaciam esse; tota in alterum versa Tarquinium, eum mirari, eum virum dicere, ac regio sanguine ortum : spernere sororem, quod virum nacta muliebri cessaret audacia. Contrahit celeriter similitudo eos, ut fere fit, malum malo aptissimum : sed initium turbandi omnia a femina ortum est. Ea secretis viri alieni assuefacta sermonibus, nullis verborum contumeliis parcere, de viro ad fratrem, de sorore ad virum; et se rectius viduam, et illum coelibem futurum fuisse contendere, quam cum impari jungi, ut elanguescendum aliena ignavia esset. Si sibi