136 T. LIVII
ctus hospes, qui omnia, ut prodigio responderet eventus, cuperet rite facta, ex templo descendit ad Tiberim. Interea Romanus immolat Dianae bovem : id mire gratum regi atque civitati fuit.
XLVI. Servius, quanquam jam usu haud dubium regnum possederat, tamen, quia interdum jactari voces a juvene Tarquinio audiebat, se injussu populi regnare, conciliata prius voluntate plebis, agro capto ex hostibus viritim diviso, ausus est ferre ad populum, vellent, juberentne se regnare? tantoque consensu, quanto haud quisquam alius ante, rex est declaratus. Neque ca res Tarquinio spem affectandi regni minuit; immo eo impensius, quia de agro plebis adversa Patrum voluntate senserat agi, criminandi Servii apud Patres, crescendique in curia sibi occasionem datam ratus est, et ipse juvenis ardentis animi, et domi uxore Tullia inquietum animum stimulante Tulit enim et romana regia sceleris tragici exemplum, ut taedio regum maturior veniret libertas; ultimum-