Haec pagina emendata est
LIBER I. CAP. XLIII. 131
juniorum seniorumque, ad institutam ab Serv. Tullio summam non convenire : quadrifariam enim urbe divisa regionibus collibusque, quae habitabantur partes, tribus eas appellavit, ut ego arbitror, ab tributo : nam ejus quoque aequaliter ex censu conferendi ab eodem inita ratio est. Neque hae tribus ad centuriarum distributionem numerumque quidquam pertinuere.