Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/130

Haec pagina emendata est

130 T. LIVII

omnibus datum est : sed gradus facti, ut neque exclusus quisquam suffragio videretur, et vis omnis penes primores civitatis esset. Equites enim vocabantur primi, octoginta inde primae classis centuriae : ibi si variaret; quod raro incidebat, ut secundae classis vocarentur : nec fere unquam infra ita descenderent, ut ad infimos pervenirent. Nec mirari oportet, hunc ordinem, qui nunc est, post expletas quinque et triginta tribus, duplicato earum numero, centuriis