Haec pagina emendata est
122 T. LIVII
dunt. Clamor inde concursusque populi, mirantium quid rei esset. Tanaquil inter tumultum claudi regiam jubet, arbitros ejecit : simul, quae curando vulneri opus sunt, tanquam spes subesset, sedulo comparat : simul, si destituat spes, alia praesidia molitur. Servio propere accito quum paene exsanguem virum ostendisset, dextram tenens orat, ne inultam mortem soceri, ne socrum inimicis ludibrio esse sinat. Tuum est, inquit, Servi, si vir es, regnum; non eorum, qui alienis manibus pessimum facinus fecere. Erige te, deosque duces sequere, qui clarum hoc fore caput divino quondam circumfuso igni portenderunt. Nunc te illa caelestis excitet flamma. Nunc expergiscere vere. Et nos peregrini regnavimus. Qui sis, non unde natus