Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/118

Haec pagina emendata est

118 T. LIVII

cretum Viro Tanaquil, Viden′ tu puerum hunc, inquit, quem tam humili cultu educainus? Scire licet, hunc lumen quondam rebus nostris dubiis futurum, praesidiumque regiae afflictae : proinde materiem ingentis publice privantimque decoris omni indulgentia nostra nutriamus. Inde puerum liberum loco coeptum haberi, erudirique artibus, quibus ingenia ad magnae fortunae cultum excitantur. Evenit facile, quod diis cordi esset. Juvenis evasit vere indolis regiae : nec, quum quaereretur gener Tarquinio, quisquam romanae juventutis ulla arte conferri potuit : filiamque ei suam rex despondit. Hic quacumque de causa tantus illi honos habitus credere prohibet, serva natum eum, parvumque ipsum servisse. Eorum magis sententiae sum, qui, Corniculo capto, Serv. Tullii, qui princeps