LIB. I. CAP. XXXVIII. XXXIX. 117
fuisset. Nam et muro lapideo, cujus exordium operis sabino bello turbatum erat, Urbem, qua nondum munierat, cingere parat : et infima Urbis loca circa forum aliasque interjectas collibus convalles, quia ex planis locis haud facile evehebant aquas, cloacis e fastigio in Tiberim ductis siccat : et aream ad aedem in Capitolio Jovis, quam voverat bello sabino, jam praesagiente animo futuram olim amplitudinem loci, occupat fundamentis.
XXXIX. Eo tempore in regia prodigium visu eventuque mirabile fuit. Puero dormienti, cui Serv. Tullio nomen fuit, caput arsisse ferunt multorum in conspectu. Plurimo igitur clamore inde ad tantae rei miraculum orto, excitos reges. Et quum quidam familiarium aquam ad restinguendum ferret, ab regina retentum : sedatoque eam tumultu moveri vetuisse puerum; donec sua sponte experrectus esset. Mox cum somno et flammam abiisse. Tum abducto in se-