LIB. I. CAP. XXXVII. XXXVIII. 115
fluitantia arma ad urbem cognita in Tiberi prius paene, quam nuntiari posset, insignem victoriam fecere. Eo praelio praecipua equitum gloria fuit : utrimque ab cornibus positos, quum am pelleretur media peditum suorum acies, ita incurrisse ab lateribus ferunt, ut non sisterent modo sabinas legiones, ferociter instantes cedentibus, sed subito in fugam averterent. Montes effuso cursu Sabini petebant, et pauci tenuere; maxima pars, ut ante dictum est, ab equitibus in flumen acti sunt. Tarquinius, instandum perterritis ratus, praeda captivisque Romam missis, spoliis hostium (votum id Vulcano erat) ingenti cumulo accensis, pergit porro in agrum sabinum exercitum inducere : et, quamquam male gesta res erat, nec gesturos melius sperare poterant, tamen, quia consulendi res non dabat spatium, iere obviam Sabini tumultuario milite. Iterumque ibi fusi, perditis jam prope rebus, pacem petiere.
XXXVIII. Collatia, et quidquid circa Collatiam agri erat, Sabinis ademptum. Egerius (fratris hic filius erat regis) Collatiae in praesidio relictus : Deditosque Collatinos ita accipio, eamque deditionis formulam esse.