Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/114

Haec pagina emendata est

114 T. LIVII

exercitus vocati, summa rerum, ubi aves non admisissent, dirimerentur. Neque tum Tarquinius de equitum centuriis quidquam mutavit : numero alterum tantum adjecit, ut mille et octingenti equites in tribus centuriis essent. Posteriores modo sub iisdem nominibus, qui additi erant, appellati sunt; quas nunc, quia geminatae sunt, sex vocant centurias.

XXXVII. Hac parte copiarum aucta, iterum cum Sabinis confligitur. Sed praeterquam quod viribus creverat romanus exercitus, ex occulto etiam additur dolus, missis, qui magnam vim lignorum, in Anienis ripa jacentem, ardentem in flumen conjicerent : ventoque juvante accensa ligna, et pleraque, in ratibus impacta, sublicis quum haererent, pontem incendunt. Ea quoque res in pugna terrorem attulit Sabinis : effusis eadem fugam impediit; multique mortales, quum hostem effugissent, in flumine ipso periere : quorum