Haec pagina emendata est
LIBER I. CAP. XXXVI. 113
gura, fierine possit quod nunc ego mente concipio. Quum ille, in augurio rem expertus, profecto futuram dixisset; Atqui hoc animo agitavi, inquit, te novacula cotem discissurum. Cape haec, et perage quod aves tuae fieri posse portendunt : tum illum haud cunctanter discidisse cotem ferunt. Statua Atti capite velato, quo in loco res acta est, in comitio, in gradibus ipsis ad laevam curiae fuit : cotem quoque eodem loco sitam fuisse memorant, ut esset ad posteros miraculi ejus monumentum. Auguriis certe sacerdotioque augurum tantus honos accessit, ut nihil belli domique postea, nisi auspicato, gereretur; comilia populi,