Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/111

Haec pagina emendata est

LIBER I. CAP. XXXV. 111

bus, benignitate erga alios cum rege ipso certasse. Haec eum haud falsa memorantem ingenti consensu populus romanus regnare jussit. Ergo virum, caetera egregium, sequuta, quam in petendo habuerat, etiam regnantem ambitio est : nec minus regni sui firmandi, quam augendae reipublicae, memor, centum in Patres legit; qui deinde minorum gentium sunt appellati : factio haud dubia regis, cujus beneficio in curiam venerant. Bellum primum cum Latinis gessit, et oppidum ibi Apiolas vi cepit; praedaque inde majore, quam quanta belli fama fuerat, revecta, ludos opulentius instructiusque, quam priores reges, fecit. Tum primum circo, qui nunc maximus dicitur, designatus locus est : loca divisa Patribus equitibusque, ubi spectacula sibi quisque facerent; fori appellati. Spectavere furcis duodenos ab terra spectacula alta sustinentibus pedes : ludicrum fuit equi pugilesque, ex Etruria maxime acciti. Solen-