Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/102

Haec pagina emendata est

102 T. LIVII

sententiam ibat, bellum erat consensu. Fieri solitum, ut fetialis hastam ferratam, aut sanguineam praeustam ad fines eorum ferret, et, non minus tribus puberibus praesentibus, diceret: Quod populi priscorum Latinorum hominesque prisci Latini adversus populum romanum Quiritium fecerunt, deliquerunt, quod populus romanus Quiritium bellum cum priscis Latinis jussit esse, senatusque populi romani Quiritium censuit, consensit, conscivit, ut bellum cum priscis Latinis fieret; ob eam rem ego populusque romanus populis priscorum Latinorum hominibusque priscis Latinis bellum indico facioque. Id ubi dixisset, hastam in fines