Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/99

Haec pagina emendata est
95
De Dieu


sequeretur (ut modo ostendi), Deum non esse summe perfectum ; nimirum quia, si res alio modo fuissent productæ, Deo alia natura esset tribuenda, diversa ab ea, quam ex consideratione Entis perfectissimi coacti sumus ei tribuere. Verum non dubito, quin multi hanc sententiam ut absurdam explodant, nec animum ad eandem perpendendam instituere velint ; idque nulla alia de causa, quam quia Deo aliam libertatem assueti sunt attribuere, longe diversam ab illa, quæ a nobis (Defin. 7) tradita est, videlicet absolutam voluntatem. Verum neque etiam dubito, si rem meditari vellent, nostrarumque demonstrationum seriem recte secum perpendere, quin tandem talem libertatem, qualem jam Deo tribuunt, non tantum ut nugatoriam, sed ut magnum scientiæ obstaculum, plane rejiciant. Nec opus est, ut ea, quæ in Scholio Propositionis 17 dicta sunt, hic repetam. Attamen in eorum gratiam adhuc ostendam, quod, quamvis concedatur, voluntatem ad Dei essentiam