Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/98

Haec pagina emendata est
94
éthique


vel quia nulla causa externa datur, ad talem rem producendam determinata. At res aliqua nulla alia de causa contingens dicitur, nisi respectu defectus nostræ cognitionis. Res enim, cujus essentiam contradictionem involvere ignoramus, vel de qua probe scimus, eandem nullam contradictionem involvere et tamen de ipsius existentia nihil certo affirmare possumus, propterea quod ordo causarum nos latet ; ea nunquam, nec ut necessaria, nec ut impossibilis videri nobis potest, ideoque eandem vel contingentem, vel possibilem vocamus.

SCHOLIUM II

Ex præcedentibus clare sequitur, res summa perfectione a Deo fuisse productas : quandoquidem ex data perfectissima natura necessario secutæ sunt. Neque hoc Deum ullius arguit imperfectionis ; ipsius enim perfectio hoc nos affirmare coëgit. Imo ex hujus contrario clare