Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/97

Haec pagina emendata est
93
De Dieu


possent dari Dii, quod (per Coroll. 1 Prop. 14) est absurdum. Quapropte res nullo alio modo, neque alio ordine, etc. Q. E. D.

SCHOLIUM I

Quoniam his luce meridiana clarius ostendi, nihil absolute in rebus dari, propter quod contingentes dicantur, explicare jam paucis volo, quid nobis per Contingens erit intelligendum ; sed prius, quid per Necessarium, et Impossibile. Res aliqua necessaria dicitur, vel ratione suæ essentiæ, vel ratione causæ. Rei enim alicujus existentia vel ex ipsius essentia et definitione, vel ex data causa efficiente necessario sequitur. Deinde his etiam de causis res aliqua impossibilis dicitur ; nimirum quia vel ipsius essentia seu definitio contradictionem involvit