Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/95

Haec pagina emendata est
91
De Dieu


ut motus et quies, et absolute ut omnia naturalia, quæ (per Prop. 29) a Deo ad existendum et operandum certo modo determinari debent. Nam voluntas, ut reliqua omnia, causa indiget, a qua ad existendum et operandum certo modo determinetur. Et, quamvis ex data voluntate sive intellectu infinita sequantur, non tamen propterea Deus magis dici potest ex libertate voluntatis agere, quam propter ea, quæ ex motu et quiete sequuntur (infinita enim ex his etiam sequuntur), dici potest ex libertate motus et quietis agere. Quare voluntas ad Dei naturam non magis pertinet, quam reliqua naturalia, sed ad ipsam eodem modo sese habet, ut motus et quies, et omnia reliqua, quæ ostendimus ex necessitate divinæ naturæ sequi, et ab eadem ad existendum et operandum certo modo determinari.